Augustinus, Epistolae, 214, 3.
1 | Unde supradictam epistolam ad Sixtum Romanae Ecclesiae presbyterum, contra novos haereticos Pelagianos noveritis esse conscriptam, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ut qui gloriatur, non in Domino, sed in seipso glorietur, hoc est in homine, non in Domino. |
2 | Quod prohibet Apostolus, dicens, Nemo glorietur in homine (I Cor. III, 21); et alio loco, Qui gloriatur, inquit, in Domino glorietur (Id. I, 31). |
3 | Illi vero haeretici seipsos a seipsis iustos fieri putantes, quasi hoc eis non dederit Deus, sed ipsi sibi; non utique in Domino, sed in semetipsis gloriantur. |
4 | Talibus enim dicit Apostolus: Quis enim te discernit? |
5 | Quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis quae facta est ex Adam, non discernit hominem, ut eum faciat vas in honorem, non in contumeliam, nisi Deus. |
6 | Sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus cum audisset, Quis enim te discernit? |
7 | posset respondere vel voce vel cogitatione et dicere, Discernit me fides mea, discernit me oratio mea, discernit me iustitia mea; mox Apostolus occurrit cogitationibus eius et dixit: Quid enim habes quod non accepisti? |
8 | Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (Id. IV, 7)? |
9 | Sic autem gloriantur quasi non acceperint, qui se a seipsis iustificari putant; ac per hoc in semetipsis, non in Domino gloriantur. |