monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 214, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 214, 1.

1 Venerunt ad nos duo iuvenes, Cresconius et Felix, de vestra congregatione se esse dicentes, qui nobis retulerunt monasterium vestrum nonnulla dissensione turbatum, eo quod quidam in vobis sic gratiam praedicent, ut negent hominis esse liberum arbitrium; et, quod est gravius, dicant quod in die iudicii non sit redditurus Deus unicuique secundum opera eius (Matth. XVI, 27, et Rom. II, 6).
2 Etiam hoc tamen indicaverunt, quod plures vestrum non ita sentiant, sed liberum arbitrium adiuvari fateantur per Dei gratiam, ut recta sapiamus atque faciamus; ut cum venerit Dominus reddere unicuique secundum opera eius, inveniat opera nostra bona, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Eph. II, 10).
3 Hoc qui sentiunt, bene sentiunt.
Augustinus HOME