monumenta.ch > Augustinus > 212
   

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CCXII . Augustinus Quintiliano, commendat matrem viduam cum filia virgine, quae deferebant reliquias Stephani martyris.

1 Domino beatissimo, et merito venerabili fratri et coepiscopo QUINTILIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2 Honorabiles Dei famulas, et pretiosa Christi membra, Gallam viduam sancti propositi, et eius filiam Simpliciolam virginem sacram, matri aetate subditam, sanctitate praelatam, quas verbo Domini aluimus ut potuimus, Venerationi tuae in Christi dilectione commendo, et tanquam mea manu per hanc epistolam trado consolandas, et in omnibus adiuvandas, quae utilitas earum vel necessitas postulat: quod et sine mea commendatione procul dubio faceret Sanctitas tua.
3 Si enim nos propter supernam Ierusalem, cuius nos omnes cives sumus, et in qua concupierunt habere excellentioris sanctitatis locum, non solum civicum, verum etiam fraternum eis debemus affectum: quanto magis vos, apud quos earum etiam carnalis est patria, in qua saecularem nobilitatem pro Christi amore contemnunt dominae illae?
4 Officium quoque salutationis per illas meum ea charitate peto digneris sumere qua direxi, et meminisse nostri in orationibus tuis.
5 Portant sane secum reliquias beatissimi et gloriosissimi martyris Stephani, quas non ignorat Sanctitas vestra, sicut et nos fecimus, quam convenienter honorare debeatis.
Augustinus HOME

bnf12205.17