1 | Donet Dominus ut observetis haec omnia cum dilectione tanquam spiritualis pulchritudinis amatrices, et bono Christi odore de bona conversatione fragrantes, non sicut ancillae sub lege, sed sicut liberae sub gratia constitutae. |
2 | Ut autem in hoc libello tanquam in speculo vos possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid negligatis, semel in septimana vobis legatur: et ubi vos inveneritis ea quae scripta sunt facientes, agite gratias Domino bonorum omnium largitori; ubi autem sibi quaecumque vestrum videt deesse aliquid, doleat de praeterito, caveat de futuro, orans ut et debitum dimittatur, et in tentationem non inducatur. |