monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, Epistolae, 211, 14. <<<     >>> 16.

Augustinus, Epistolae, 211, 15.

1 Praepositae tanquam matri obediatur, honore servato, ne in illa offendatur Deus: multo magis presbytero qui omnium vestrum curam gerit.
2 Ut ergo cuncta ista serventur, et si quid servatum non fuerit, non negligenter praetereatur, sed emendandum corrigendumque curetur, ad praepositam praecipue pertinet, ita ut ad presbyterum qui vobis intendit, referat quod modum vel vires eius excedit.
3 Ipsa vero non se existimet potestate dominante, sed charitate serviente felicem.
4 Honore coram hominibus praelata sit vobis; timore coram Deo substrata sit pedibus vestris.
5 Circa omnes se ipsam bonorum operum praebeat exemplum (Tit. II, 7).
6 Corripiat inquietas, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmas, patiens sit ad omnes (I Thess. V, 14), disciplinam libens habeat, metuens imponat.
7 Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat quam timeri; semper cogitans Deo se pro vobis reddituram esse rationem.
8 Unde magis obediendo non solum vestri, verum etiam ipsius miseremini; quia inter vos quanto in loco superiore, tanto in periculo maiore versatur.
Augustinus HOME