monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, Epistolae, 211, 13. <<<     >>> 15.

Augustinus, Epistolae, 211, 14.

1 Lites aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam.
2 Neque enim ad solos viros pertinet quod scriptum est, Qui odit fratrem suum, homicida est (I Ioan. III, 15): sed sexu masculino, quem primum Deus fecit, etiam femineus praeceptum sexus accepit.
3 Quaecumque convicio, vel maledicto, vel etiam criminis obiectu, alteram laeserit, meminerit satisfactione quantocius curare quod fecit, et illa quae laesa est, sine disceptatione dimittere.
4 Si autem invicem se laeserunt, invicem sibi debita relaxare debebunt, propter orationes vestras; quas utique quanto crebriores habetis, tanto sanctiores habere debetis.
5 Melior est autem quae quamvis ira saepe tentatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam quae tardius irascitur, et ad veniam petendam difficilius inclinatur.
6 Quae non vult dimittere sorori, non speret accipere orationis effectum: quae autem nunquam vult petere veniam, aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi non inde proiiciatur.
7 Proinde vobis a verbis durioribus parcite; quae si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, ex quo facta sunt vulnera.
8 Quando autem necessitas disciplinae minoribus coercendis dicere vos verba dura compellit, si etiam in ipsis modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur ut ab eis veniam postuletis, ne apud eas quas oportet esse subiectas, dum nimia servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas: sed tamen petenda est venia ab omnium Domino, qui novit etiam eas quas plus iusto forte corripitis, quanta benevolentia diligatis.
9 Non autem carnalis, sed spiritualis inter vos debet esse dilectio: nam quae faciunt pudoris immemores, etiam feminis feminae, iocando turpiter et ludendo, non solum a viduis et intactis ancillis Christi in sancto proposito constitutis, sed omnino nec a mulieribus nuptis, nec a virginibus sunt facienda nupturis.
Augustinus HOME