Augustinus, Epistolae, 211, 13.
1 | Indumenta vestra secundum arbitrium praepositae laventur, sive a vobis, sive a fullonibus, ne interiores animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus. |
2 | Lavacrum etiam corporum, ususque balnearum non sit assiduus, sed eo quo solet intervallo temporis tribuatur, hoc est, semel in mense. |
3 | Cuius autem infirmitatis necessitas cogit lavandum corpus, non longius differatur: fiat sine murmure de consilio medici, ita ut etiam si nolit, iubente praeposita faciat quod faciendum est pro salute. |
4 | Si autem velit, et forte non expedit, suae cupiditati non obediatur: aliquando enim etiamsi noceat, prodesse creditur quod delectat. |
5 | Denique si latens est dolor in corpore famulae Dei, dicenti quid sibi doleat, sine dubitatione credatur: sed tamen utrum sanando illi dolori, quod delectat, expediat, si non est certum, medicus consulatur. |
6 | Nec eant ad balneas, sive quocumque ire necesse fuerit, minus quam tres. |
7 | Nec illa quae habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus ipsa voluerit, sed cum quibus praeposita iusserit, ire debebit. |
8 | Aegrotantium cura sive post aegritudinem reficiendarum, sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborantium, alicui debet iniungi, ut ipsa de cellario petat quod cuique opus esse perspexerit; sive autem quae cellario, sive quae vestibus, sive quae codicibus praeponuntur, sine murmure serviant sororibus suis. |
9 | Codices certa hora singulis diebus petantur; extra horam quae petiverint non accipiant. |
10 | Vestimenta vero et calceamenta quando fuerint indigenti necessaria, dare non differant sub quarum custodia sunt quae poscuntur. |