monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, Epistolae, 211, 11. <<<     >>> 13.

Augustinus, Epistolae, 211, 12.

1 Vestes vestras in uno loco habete sub una custode, vel duabus, vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne a tinea laedantur: et sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario.
2 Et si fieri potest, non ad vos pertineat quid vobis induendum pro temporis congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unaquaeque vestrum quod deposuerat, an aliud quod altera habuerat, dum tamen unicuique quod opus est non negetur.
3 Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, et conqueritur aliqua deterius aliquid se accepisse quam prius habuerat, et indignam se iudicat esse quae ita vestiatur, sicut alia soror eius vestiebatur; hinc vos probate quantum vobis desit in illo interiore sancto habitu cordis, quae pro habitu corporis litigatis.
4 Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis; ita sane ut nulla sibi aliquid operetur, sive unde induatur, sive ubi iaceat, sive unde cingatur, vel operiatur, vel caput contegat; sed omnia opera vestra in commune fiant maiore studio et frequentiori alacritate, quam si vobis propria faceretis.
5 Charitas enim de qua scriptum est quod non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5), sic intelligitur, quia communia propriis, non propria communibus anteponit.
6 Et ideo quanto amplius rem communem quam propriam curaveritis, tanto amplius vos profecisse noveritis; ut in omnibus quibus utitur transitura necessitas, superemineat quae permanet charitas.
7 Consequens ergo est ut etiam illud quod suis vel filiabus vel aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis aliquis vel aliqua contulerit, sive vestem, sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur; sed sit in potestate praepositae, ut in commune redactum, cui necessarium fuerit, praebeatur.
8 Quod si aliqua rem sibi collatam celaverit, furti iudicio condemnetur.
Augustinus HOME