monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Epistolae, 211, 10. <<<     >>> 12.

Augustinus, Epistolae, 211, 11.

1 Et si hanc de qua loquor, oculi petulantiam in aliqua vestrum adverteritis, statim admonete, ne coepta progrediantur, sed ex proximo corrigantur.
2 Si autem et post admonitionem iterum, vel alio quocumque die idipsum eam facere videritis, iam velut vulneratam sanandam prodat quaecumque invenire potuit hoc, prius tamen et alteri vel tertiae demonstratam, ut duarum vel trium possit ore convinci (Matth. XVIII, 16), et competenti severitate coerceri.
3 Nec vos iudicetis esse malevolas, quando hoc indicatis.
4 Magis quippe innocentes non estis, si sorores vestras, quas indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis.
5 Si enim soror tua vulnus haberet in corpore, quod vellet occultari, dum timeret secari, nonne crudeliter abs te sileretur, et misericorditer indicaretur?
6 Quanto ergo potius eam debes manifestare, ne perniciosius putrescat in corde?
7 Sed antequam aliis demonstretur, per quas convincenda est si negaverit, praepositae debet ostendi, si admonita neglexerit corrigi, ne forte possit secretius correpta non innotescere caeteris.
8 Si autem negaverit, tunc neganti adhibendae sunt aliae, ut iam coram omnibus possit, non ab una teste argui, sed a duabus tribusve convinci.
9 Convicta vero, secundum praepositae vel presbyteri arbitrium debet emendatoriam sustinere vindictam: quam si ferre recusaverit, et si ipsa non abscesserit, de vestra societate proiiciatur.
10 Non enim et hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimas perdat.
11 Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in caeteris inveniendis, prohibendis, indicandis, convincendis, vindicandisque peccatis diligenter observetur, cum dilectione hominum et odio vitiorum.
12 Quaecumque autem in tantum progressa fuerit malum, ut occulte ab aliquo litteras vel quaelibet munuscula accipiat, si hoc ultro confitetur, parcatur illi, et oretur pro ea.
13 Si autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium praepositae vel presbyteri, vel etiam episcopi, gravius emendetur.
Augustinus HOME