Augustinus, Epistolae, 211, 10.
1 | Non sit notabilis habitus vester; nec affectetis vestibus placere, sed moribus. |
2 | Nec sint vobis tam tenera capitum tegmina ut retiola subter appareant. |
3 | Capillos ex nulla parte nudos habeatis, nec foris vel spargat negligentia, vel componat industria. |
4 | Quando proceditis, simul ambulate: cum veneritis quo itis, simul state. |
5 | In incessu, in statu, in habitu, in omnibus motibus vestris nihil fiat quod illiciat cuiusquam libidinem, sed quod vestram deceat sanctitatem. |
6 | Oculi vestri etsi iaciuntur in aliquem, figantur in neminem. |
7 | Neque enim quando proceditis, viros videre prohibemini, sed appetere, aut ipsis appeti velle. |
8 | Nec solo tactu, sed affectu quoque et aspectu appetitur, et appetit femina. |
9 | Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos impudicos: quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. |
10 | Et cum se invicem sibi, etiam tacente lingua, conspectu mutuo corda nuntiant impudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore; etiam intactis ab immunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus. |
11 | Nec putare debet quae in masculum figit oculum, et illius in seipsam diligit fixum, non ab aliis videri, cum hoc facit; videtur omnino et a quibus videri non arbitratur. |
12 | Sed ecce lateat, et a nemine hominum videatur, quid faciet de illo superno inspectore quem latere nihil potest? |
13 | An ideo putandus est non videre, quia tanto videt patientius, quanto sapientius? |
14 | Illi ergo timeat sancta femina displicere, ne velit viro male placere: illum cogitet omnia videre, ne velit virum male videre. |
15 | Illius namque et in hac causa commendatus est timor, ubi scriptum est: Abominatio est Domino defigens oculum (Prov. XXVII, 20, sec. LXX). |
16 | Quando ergo simul estis in ecclesia, et ubicumque ubi et viri sunt, invicem vestram pudicitiam custodite. |
17 | Deus enim qui habitat in vobis, etiam isto modo custodiet vos ex vobis. |