Augustinus, Epistolae, 211, 9.
1 | Quae infirmae sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse, nec iniustum videri, quas fecit alia consuetudo fortiores. |
2 | Nec illas feliciores putent, quia sumunt quod non sumunt ipsae: sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illae. |
3 | Et si eis quae venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum, stramentorum, operimentorum datur, quod aliis fortioribus, et ideo felicioribus non datur; cogitare debent quibus non datur, quantum de sua saeculari vita illae ad istam descenderint, quamvis usque ad aliarum quae sunt corpore fortiores, frugalitatem pervenire nequiverint. |
4 | Nec illae debent conturbari, quod eas vident amplius, non quia honorantur, sed quia tolerantur, accipere; ne contingat detestanda perversitas, ut in monasterio, ubi, quantum possunt, fiunt divites laboriosae, fiant pauperes delicatae. |
5 | Sane quemadmodum aegrotantes necesse habent minus accipere ne graventur; ita post aegritudinem sic tractandae sunt ut citius recreentur, etiamsi de humillima saeculi paupertate venerunt, tanquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo. |
6 | Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quae famulas Dei tanto amplius decet, quanto minus indigent: nec ibi eas teneat voluntas iam vegetas, quo necessitas levarat infirmas. |
7 | Illae se existiment ditiores, quae fuerint in sustinenda parcitate fortiores. |
8 | Melius est enim minus egere, quam plus habere. |