monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 211, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 211, 8.

1 Carnem vestram domate ieiuniis et abstinentia escae et potus, quantum valetudo permittit.
2 Quando autem aliqua non potest ieiunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat.
3 Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite: nec solae vobis fauces sumant cibum, sed et aures percipiant Dei verbum.
Augustinus HOME