monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 211, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 211, 7.

1 Orationibus instate horis et temporibus constitutis.
2 In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit; ut si aliquae etiam praeter horas constitutas, si eis vacat, orare voluerint, non eis sint impedimento, quae ibi aliquid agere voluerint.
3 Psalmis et hymnis cum oratis Deum, hoc versetur in corde quod profertur in voce: et nolite cantare, nisi quod legitis esse cantandum; quod autem non ita scriptum est ut cantetur, non cantetur.
Augustinus HOME