monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 211, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 211, 6.

1 Nec erigant cervicem quia sociantur eis, ad quas foris accedere non audebant; sed sursum cor habeant, et terrena bona non quaerant, ne incipiant monasteria esse divitibus utilia, non pauperibus, si divites illic humiliantur, et pauperes illic inflantur.
2 Sed rursus etiam illae quae aliquid esse videbantur in saeculo, non habeant fastidio sorores suas, quae ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt: magis autem studeant non de parentum divitum dignitate, sed de pauperum sororum societate gloriari.
3 Nec extollantur, si communi vitae de suis facultatibus aliquid contulerunt; ne de suis divitiis magis superbiant, quia eas monasterio partiuntur, quam si eis in saeculo fruerentur.
4 Alia quippe quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur ut fiant; superbia vero etiam bonis operibus insidiatur ut pereant: et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, si anima misera superbior efficiatur contemnendo, quam fuerat possidendo?
5 Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite; et honorate in vobis invicem Deum, cuius templa factae estis.
Augustinus HOME