monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 211, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 211, 5.

1 Haec sunt quae ut observetis praecipimus in monasterio constitutae.
2 Primum propter quod estis in unum congregatae, ut unanimes habitetis in domo, et sit vobis cor unum et anima una in Deo.
3 Et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia: et distribuatur unicuique vestrum a praeposita vestra victus et tegumentum; non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes, sed unicuique sicut opus fuerit.
4 Sic enim legitis in Actibus Apostolorum, Quia erant eis omnia communia, et distribuebatur singulis prout cuique opus erat (Act. IV, 32, 35).
5 Quae aliquid habebant in saeculo, quando ingressae sunt monasterium, libenter velint illud esse commune.
6 Quae autem non habebant, non ea quaerant in monasterio, quae nec foris habere potuerunt: sed tamen earum infirmitati quod opus est tribuatur, etiamsi pauperies earum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire; ac nunc non ideo putent se esse felices, quia invenerunt victum et tegumentum, quale foris invenire non potuerunt.
Augustinus HOME