monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 211, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 211, 3.

1 Haec in vobis bona, haec Dei dona considerans, inter multas tempestates quibus ex aliis malis quatitur cor meum, solet utcumque requiescere.
2 Currebatis bene; quis vos fascinavit?
3 Suasio illa non est ex Deo qui vocavit vos (Galat. V, 7).
4 Modicum fermenti (I Cor. V, 6): nolo dicere quod sequitur; hoc enim magis cupio, et oro, et hortor, ut ipsum fermentum convertatur in melius, ne tota massa, sicut pene iam fecerat, convertatur in peius.
5 Si ergo repullulastis sanum sapere, orate ne intretis in tentationem, ne iterum in contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, seditiones, susurrationes.
6 Non enim sic plantavimus et rigavimus hortum dominicum in vobis, ut spinas metamus istas ex vobis.
7 Si autem adhuc vestra tumultuatur infirmitas, orate ut eruamini de tentatione.
8 Quae autem conturbant vos, si adhuc conturbant vos, nisi correxerint se, portabunt iudicium, quaecumque illae fuerint.
Augustinus HOME