1 | Cum ergo scribat Apostolus ad Corinthios, dicens, Testem Deum facio super animam meam, quia parcens vobis nondum veni Corinthum; non quia dominamur fidei vestrae, sed cooperatores sumus gaudii vestri (II Cor. I, 23); hoc ego etiam dico vobis, quia parcens vobis non ad vos veni. |
2 | Peperci etiam mihi, ne tristitiam super tristitiam haberem; et elegi non ut exhiberem faciem meam vobis, sed effunderem cor meum Deo pro vobis, et causam magni periculi vestri, non apud vos verbis, sed apud Deum lacrymis agerem, ne convertat in luctum gaudium meum quo soleo gaudere de vobis, et inter tanta scandala quibus ubique abundat hic mundus aliquando consolari, cogitans copiosam congregationem, et castam dilectionem, et sanctam conversationem vestram, et largiorem gratiam Dei, quae data est vobis, ut non solum carnales nuptias contemneretis, verum etiam eligeretis in domo societatem unanimes habitandi, ut sit vobis anima una et cor unum in Deum. |