Augustinus, Epistolae, 211, 1.
1 | Sicut parata est severitas peccata quae invenerit vindicare; ita non vult charitas quod vindicet invenire. |
2 | Haec causa fecit ut ad vos non venirem, cum meam praesentiam quaereretis, non ad pacis vestrae gaudium, sed ad dissensionis vestrae augmentum. |
3 | Quomodo enim contemnerem, et impunitum relinquerem, si et me praesente tantus vester tumultus exsisteret, quantus me absente, etsi oculos meos latuit, tamen aures meas vestris vocibus verberavit? |
4 | Nam fortassis etiam maior esset vestra seditio in praesentia mea, cum necesse esset vobis non concedi, quae in perniciosissimum exemplum contra sanam disciplinam, quod vobis non expedit, petebatis; ac sic quales non volo, invenirem vos, et ipse invenirer a vobis qualem non volebatis. |