Augustinus, Epistolae, 210, 2.
1 | Dissensiones autem nunquam debent amari; sed aliquando tamen aut a charitate nascuntur, aut charitatem probant. |
2 | Quis enim facile invenitur qui velit reprehendi? |
3 | et ubi est ille sapiens de quo dictum est, Corripe sapientem, et amabit te? |
4 | Numquid tamen ideo non debemus reprehendere et corripere fratrem, ne securus tendat in mortem? |
5 | Solet enim fieri, et frequenter accidit ut ad horam contristetur cum reprehenditur, et resistat, et contendat; et tamen postea consideret secum in silentio, ubi nemo est nisi Deus et ipse, nec timet displicere hominibus, quia corripitur; sed timet displicere Deo, quia non corrigitur, et deinceps non faciat illud in quo iuste reprehensus est, et quantum odit peccatum suum, tantum diligat fratrem quem sensit hostem peccati sui. |
6 | Si autem de illo numero est, de quo dictum est, Corripe stultum, et adiiciet ut oderit te (Prov. IX, 8); non de charitate illius dissensio nascitur, sed tamen charitatem reprehensoris sui exercet et probat: quia non ei rependitur odium; sed dilectio quae cogit reprehendere, imperturbata perdurat, etiam cum ille qui reprehensus est, odit. |
7 | Si autem ille qui corripit, reddere vult malum pro malo ei qui corripienti indignatur, non fuit dignus qui corriperet, sed dignus plane qui etiam ipse corripi deberet. |
8 | Haec agite ut inter vos aut non exsistant indignationes, aut exortae statim celerrima pace perimantur. |
9 | Maiorem date operam concordandis vobis quam redarguendis. |
10 | Quia sicut acetum corrumpit vas, si diutius ibi fuerit; sic ira corrumpit cor, si in alium diem duraverit. |
11 | Haec ergo agite, et Deus pacis erit vobiscum, orantes simul et pro nobis, ut ea quae bene monemus, alacriter impleamus. |