Augustinus, Epistolae, 210, 1.
1 | Bonus est Dominus, et misericordia eius ubique diffusa, quae nos de vestra charitate in suis visceribus consolatur. |
2 | Quantum enim diligat credentes et sperantes in se, et illum atque in vicem diligentes, et quid eis in posterum servet, hinc maxime ostendit, cum infidelibus, et desperatis, et perversis, quibus in mala voluntate usque in finem perseverantibus ignem cum diabolo aeternum minatur, in hoc tamen saeculo bona tanta largitur; Qui facit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos (Matth. V, 45): breviter enim aliquid dictum est, ut plura cogitentur. |
3 | Quam multa enim habeant impii in hac vita munera et dona gratuita ab illo quem contemnunt, enumerare quis potest? |
4 | Inter quae illud magnum, quod exemplis interpositarum tribulationum quas huius saeculi dulcedini tanquam bonus medicus miscet, admonet eos, si attendere velint, fugere ab ira ventura; et cum in via sunt, id est in hac vita, concordare cum sermone Dei, quem sibi adversarium fecerunt male vivendo. |
5 | Quid ergo non misericorditer praestatur hominibus a Domino Deo, a quo etiam tribulatio beneficium est? |
6 | Nam res prospera donum est consolantis; res autem adversa donum est admonentis Dei: et si haec praestat, ut dixi, etiam malis, quid praeparat sustinentibus se? |
7 | quorum in numero vos per illius gratiam congregatos esse gaudete, sustinentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Eph. IV, 3). |
8 | Non enim deerit quod in vobis invicem sufferatis, nisi cum vos ita purgaverit Dominus, absorpta morte in victoriam, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 54, 28). |