1 | Me sane, quod confitendum est Beatitudini tuae, in isto utrorumque periculo tantus timor et moeror excruciat, ut ab officio cogitem gerendi episcopatus abscedere, et me lamentis errori meo convenientibus dedere, si per eum cuius episcopatui per imprudentiam suffragatus sum, vastari Ecclesiam Dei, et, quod ipse Deus avertat, etiam cum vastantis perditione perire conspexero. Recolens enim quod ait Apostolus, Si nosmetipsos iudicaremus, a Domino non iudicaremur (I Cor. XI, 31), iudicabo meipsum, ut parcat mihi, qui iudicaturus est vivos et mortuos. |
2 | Si autem et membra Christi, quae in illa regione sunt, ab exitiabili timore ac tristitia recreaveris, et meam senectutem hac misericordi iustitia fueris consolatus, retribuet tibi, et in praesenti et in futura vita, bona pro bonis, qui per te nobis in ista tribulatione succurrit, et qui te in illa Sede constituit. |