Augustinus, Epistolae, 209, 7.
1 | In illis autem multiplicibus Gestis, quibus de illo nostrum iudicium continetur, magis deberem vereri ne tibi minus severe, quam oporteret, iudicasse videamur, nisi scirem vos tam propensos ad misericordiam, ut non solum nobis quia illi pepercimus, verum etiam ipsi existimetis esse parcendum. |
2 | Sed ille quod a nobis aut benigne aut remisse factum est, in praescriptionem vertere atque usurpare conatur. |
3 | Clamat, Aut in mea cathedra sedere debui, aut episcopus esse non debui; quasi nunc sedeat nisi in sua. |
4 | Propter hoc enim loca illa eidem dimissa atque permissa sunt, in quibus et prius episcopus erat, ne in alienam cathedram contra statuta patrum translatus illicite diceretur. |
5 | Aut vero quisquam ita esse debet, sive severitatis, sive lenitatis exactor, ut qui non visi fuerint episcopatus honore privandi, nullo modo in eis aliquid vindicetur; aut in quibus aliquid visum fuerit vindicandum, episcopatus honore priventur? |