monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 209, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 209, 6.

1 Sed quid multis morer?
2 Collabora, obsecro, nobiscum, pietate venerabilis domine beatissime, et debita charitate venerande sancte Papa, et iube tibi quae directa sunt omnia recitari.
3 Vide episcopatum qualiter gesserit; quemadmodum iudicio nostro usque adeo consenserit, communione privatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur, iam postea ut re acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur; quam versuta suasione sanctum senem primatem nostrum gravissimum virum, ut ei cuncta crederet, quem velut omni modo inculpatum venerando Papae Bonifacio commendaret, induxerit; et caetera quae a me quid opus est recoli, cum memoratus venerabilis senex ad tuam Sanctimoniam universa retulerit?
Augustinus HOME