monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 209, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 209, 4.

1 Quid faciam?
2 Nolo apud tuam Venerationem gravare quem nutriendum collegi; nolo deserere quos colligendos timoribus et doloribus parturivi; et quomodo utrumque agam reperire non possum.
3 Res quippe ad tantum scandalum venit, ut in eum hic apud nos causas dicerent, qui de illius episcopatu suscipiendo, tanquam bene sibi consulentibus, obtemperaverant nobis.
4 In quibus causis cum stuprorum crimina capitalia, quae non ab ipsis quibus episcopus erat, sed ab aliis quibusdam obiecta fuerant, probari minime potuissent, atque ab iis quae invidiosissime iactabantur, videretur esse purgatus; tam miserandus factus est et nobis et aliis, ut quidquid a castellanis et illius regionis hominibus de intolerabili dominatione, de rapinis et diversis oppressionibus et contritionibus obiiciebatur, nequaquam nobis tale videretur, ut propter hoc vel propter simul cuncta congesta, episcopatu eum putaremus esse privandum, sed restituenda quae probarentur ablata.
Augustinus HOME