monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 209, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 209, 3.

1 Quod ut fieret, aptum loco illi congruumque requirebam, qui et Punica lingua esset instructus; et habebam de quo cogitabam paratum presbyterum, propter quem ordinandum, sanctum senem qui tunc primatum Numidiae gerebat de longinquo ut veniret rogans litteris impetravi.
2 Quo iam praesente, omniumque in re tanta suspensis animis, ad horam nos ille, qui mihi paratus videbatur, omnimodo resistendo destituit.
3 Ego autem qui utique, sicut exitus docuit, differre potius debui, quam periculosum praecipitare negotium, dum nolo gravissimum et sanctissimum senem ad nos usque fatigatum sine effectu propter quem venerat tam longe, ad propria remeare, obtuli non petentibus quemdam adolescentem Antonium qui mecum tunc erat; in monasterio quidem a nobis a parvula aetate nutritum, sed praeter lectionis officium nullis clericatus gradibus et laboribus notum.
4 At illi miseri, quod futurum fuerat ignorantes, offerenti eum mihi obedientissime crediderunt.
5 Quid plura?
6 factum est; esse illis episcopus coepit.
Augustinus HOME