Augustinus, Epistolae, 209, 2.
1 | Fussala dicitur Hipponensi territorio confine castellum: antea ibi nunquam episcopus fuit, sed simul cum contigua sibi regione ad paroeciam Hipponensis Ecclesiae pertinebat. |
2 | Paucos habebat illa terra catholicos; caeteras plebes illic in magna multitudine hominum constitutas Donatistarum error miserabiliter obtinebat, ita ut in eodem castello nullus esset omnino catholicus. |
3 | Actum est in Dei misericordia ut omnia ipsa loca unitati Ecclesiae cohaererent; per quantos labores et pericula nostra, longum est explicare, ita ut ibi presbyteri qui eis congregandis a nobis primitus constituti sunt, exspoliarentur, caederentur, debilitarentur, excaecarentur, occiderentur: quorum tamen passiones inutiles ac steriles non fuerunt, unitatis illic securitate perfecta. |
4 | Sed quod ab Hippone memoratum castellum millibus quadraginta seiungitur, cum in eis regendis, et eorum reliquiis licet exiguis colligendis, quae in utroque sexu aberrabant non minaces ulterius, sed fugaces, me viderem latius quam oportebat extendi, nec adhibendae sufficere diligentiae quam certissima ratione adhiberi debere cernebam, episcopum ibi ordinandum constituendumque curavi. |