monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 209, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 209, 1.

1 Primum gratulationem reddo meritis tuis, quod te in illa Sede Dominus Deus noster sine ulla, sicut audivimus, plebis suae discissione constituit.
2 Deinde insinuo Sanctitati tuae, quae sint circa nos, ut non solum orando pro nobis, verum etiam consulendo et opitulando subvenias.
3 In magna quippe tribulatione positus, haec ad tuam Beatitudinem scripta direxi: quoniam volens prodesse quibusdam in nostra vicinitate membris Christi, magnam illis cladem improvidus et incautus ingessi.
Augustinus HOME