monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 208, 6. <<<    

Augustinus, Epistolae, 208, 7.

1 Unde et exhortor, domina merito suscipienda, et in Christi membris honoranda filia, ut quod tibi Dominus praestitit, fideliter teneas; eumque corde toto diligas et eius Ecclesiam, qui te non permisit virginitatis tuae fructum cum perditis perdere vel perire.
2 Si enim de isto saeculo exires separata ab unitate corporis Christi, nihil tibi prodesset, servata integritas corporis tui.
3 Sed Deus qui dives est in misericordia, fecit iuxta te quod in Evangelio scriptum est; cum se excusarent invitati ad coenam patrisfamilias, inter caetera dixit servis suis: Exite in vias et sepes, et quoscumque inveneritis, cogite intrare (Id. XXII, 9).
4 Tu ergo quamvis dilectionem sincerissimam debeas etiam bonis servis eius, per quorum ministerium intrare coacta es; in illo tamen debes spem ponere, qui convivium praeparavit, cui et tu ad vitam aeternam beatamque sollicita es.
5 Ei quippe commendans cor tuum, et propositum tuum, et sanctam virginitatem tuam, et fidem, et spem, et charitatem tuam, non moveberis scandalis, quae abundabunt usque in finem; sed stabili robore pietatis salva eris, atque in Domino gloriosa, in eius unitate perseverando usque in finem.
6 Quomodo autem hanc acceperis pro te sollicitudinem meam, quam quibus potui litteris tibi insinuare curavi, fac ut noverim rescriptis tuis.
7 Dei misericordia et gratia te semper protegat.
Augustinus HOME