monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 208, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 208, 6.

1 Hinc intelligimus et bonos pastores, non sua quaerentes, sed quae Iesu Christi; et bonas oves, quamvis imitentur facta pastorum bonorum, tamen in eis non ponere spem suam, quorum ministerio sunt congregatae; sed in Domino potius, cuius sanguine sunt redemptae: ut quando forte incurrerint in pastores malos, doctrinam illius praedicantes et sua mala opera facientes, quae dicunt, faciant; quae autem faciunt, non faciant; nec propter filios iniquitatis, pascua deserant unitatis.
2 In catholica enim Ecclesia, quae non in sola Africa, sicut pars Donati, sed per omnes gentes, sicut promissa est, dilatatur atque diffunditur, in universo mundo, sicut dicit Apostolus, fructificans et crescens (Coloss. I, 6), et boni sunt et mali.
3 Ab ea vero separati, quamdiu contra illam sentiunt, boni esse non possunt; quia etsi aliquos eorum bonos videtur ostendere quasi laudabilis conversatio, malos eos facit ipsa divisio, dicente Domino: Qui mecum non est, adversum me est; et qui mecum non colligit, spargit (Matth. XII, 30).
Augustinus HOME