Augustinus, Epistolae, 208, 5.
1 | Nam de bonis pastoribus ita loquitur: Vos estis lumen mundi. |
2 | Non potest civitas abscondi super montem constituta; neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. |
3 | Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Id. V, 14-16). |
4 | De malis autem pastoribus oves admonet dicens: Super cathedram Moysi sedent. |
5 | Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Id. XXIII, 2, 3). |
6 | His auditis, oves Christi etiam per malos doctores vocem ipsius audiunt, et unitatem illius non relinquunt; quia bonum quod eos audiunt dicere, non est ipsorum, sed illius: et ideo securae oves pascuntur, quia et sub malis pastoribus pascuis dominicis nutriuntur. |
7 | Non autem faciunt malorum facta pastorum; quia talia opera non sunt illius, sed ipsorum. |
8 | Quos autem bonos vident, non solum audiunt bona quae dicunt; sed etiam imitantur bona quae faciunt. |
9 | De talibus erat Apostolus, qui dicebat: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (Id. XI, 1). |
10 | Iste lumen erat illuminatum a Lumine sempiterno, ipso Domino Iesu Christo, et in candelabro positum erat, quia in eius cruce gloriabatur: unde ait: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi (Galat. VI, 14). |
11 | Et quia non sua quaerebat, sed quae Iesu Christi: quamvis ad imitationem suam quos per Evangelium genuerat (I Cor. IV, 15), hortatur; tamen corripit graviter eos qui per Apostolorum nomina schismata fecerunt; et obiurgat illos qui dicebant, Ego sum Pauli: Numquid Paulus pro vobis, inquit, crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 12, 13)? |