monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 208, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 208, 3.

1 Sicut autem sunt pastores boni et mali, sic etiam in ipsis gregibus sunt et boni et mali.
2 Boni, ovium nomine significantur; mali vero, hoedi appellantur: sed commixti pariter pascunt, donec veniat princeps pastorum, qui dictus est unus Pastor (Ioan. X, 16); et quemadmodum ipse promisit, separet sicut pastor oves ab hoedis (Matth. XXV, 32).
3 Nobis enim imperavit congregationem, sibi autem servavit separationem: quia ille debet separare, qui nescit errare.
4 Nam qui separare ante tempus, quod sibi Dominus servavit, superbi servi facile ausi sunt; ipsi potius ab unitate catholica separati sunt: nam schismate immundi, mundum gregem unde habere potuerunt?
Augustinus HOME