Augustinus, Epistolae, 208, 2.
1 | Unde te admoneo ne gravius perturberis his scandalis, quae ideo ventura praedicta sunt, ut quando venirent reminisceremur esse praedicta, et non eis valde commoveremur. |
2 | Nam haec ipse Dominus in Evangelio ita praedixit: Vae mundo ab scandalis! |
3 | oportet venire scandala: vae autem homini illi per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7)! |
4 | Qui sunt ipsi homines, nisi de quibus dicit Apostolus: Sua quaerentes, non quae Iesu Christi (Philipp. II, 21). |
5 | Alii sunt ergo qui propterea tenent pastorales cathedras, ut Christi gregibus consulant; alii vero qui propterea in eis sedent, ut suis honoribus temporalibus et commodis saecularibus gaudeant. |
6 | Ista duo genera pastorum, aliis morientibus, aliis nascentibus, in ipsa Catholica necesse est usque ad finem saeculi et usque ad Domini iudicium perseverent. |
7 | Si enim temporibus Apostolorum fuerunt tales, inter quos falsos fratres Apostolus gemeret, et diceret. |
8 | Periculis in falsis fratribus (II Cor. XI, 26); nec eos per superbiam separaret, sed per tolerantiam sustineret; quanto magis temporibus nostris necesse est ut sint, cum de tempore huius saeculi, quod propinquat ad finem, apertissime Dominus dicat: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum? |
9 | Sed quod sequitur, nos debet consolari et exhortari: Qui perseveraverit, inquit, usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13). |