monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 208, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 208, 1.

1 Non dubito animum tuum et pro tua fide et pro aliorum infirmitate vel iniquitate turbatum; cum sanctus Apostolus plenus visceribus charitatis confiteatur et dicat: Quis infirmatur, et non ego infirmor?
2 quis scandalizatur, et non ego uror (II Cor. XI, 29)?
3 Unde etiam ego ipse compunctus, et pro tua quae in Christo est, salute sollicitus, has vel consolatorias, vel exhortatorias litteras ad tuam Sanctitatem dandas putavi: quoniam in Domini nostri Iesu Christi corpore, quod est Ecclesia eius et unitas membrorum eius, germanissima nobis facta es, quae tanquam honorabile membrum in eius compage diligeris, et nobiscum illius sancto Spiritu vivis.
Augustinus HOME