monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, Epistolae, 205, 4, 18. <<<    

Augustinus, Epistolae, 205, 4, 19.

1 Vis etiam per me scire utrum Dei flatus ille in Adam, idem ipse sit anima.
2 Breviter respondeo: aut ipse est, aut ipso anima facta est.
3 Sed et si ipse est, factus est.
4 De anima quippe loquitur per Isaiam prophetam Deus, ubi dicit, Omnem flatum ego feci; quod sequentia satis indicant: sequitur enim, Propter peccatum modicum quid contristavi illum (Isai. LVII, 16, 17), id est, ipsum flatum; et caetera, quae nisi de anima humana intelligi nequeunt.
5 In hac enim quaestione maxime cavendum est ne anima non a Deo facta natura, sed ipsius Dei substantia tanquam unigenitus Filius, quod est Verbum eius, aut aliqua eius particula esse credatur; tanquam illa natura atque substantia, qua Deus est quidquid est, commutabilis esse possit: quod esse animam nemo non sentit, qui se animam habere sentit.
6 Cum ista dictarem, perlator iam ventum exspectans, me vehementer, ut navigaret, urgebat.
7 Itaque si quid hic incondite atque inculte dictum legeris, vel si totum ita esse perspexeris, doctrinae da operam, linguae veniam.
8 Et alia manu: Deo vivas, dilectissime fili.
Augustinus HOME