monumenta.ch > Augustinus > 17


Augustinus, Epistolae, 205, 3, 17.

1 Quod autem quaeris, utrum singillatim a creatore Deo corporum lineamenta formentur; non te movebit, si quantum potest humana mens, potentiam divinae operationis intelligas.
2 Quomodo enim negare poterimus Deum etiam nunc operari cuncta quae creantur, cum Dominus dicat: Pater meus usque nunc operatur (Ioan. V, 17)?
3 Unde illa cessatio septimi diei ab ipsis naturis condendis intelligenda est facta, non ab earum administratione quae conditae referuntur.
4 Cum ergo natura rerum a Creatore administratur, et per ordines praefinitis locis et temporibus suis cuncta nascuntur, Deus usque nunc operatur.
5 Nam si Deus nunc ista non format, quomodo legitur, Priusquam te formarem in utero, novi te (Ierem. I, 5)!
6 quomodo etiam accipi potest, Quod si fenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit (Matth. VI, 30)?
7 Nisi forte credendum est, fenum a Deo vestiri, et a Deo corpora non formari!
8 Cum enim dixit, vestit, non de praeterita ordinatione, sed de praesenti operatione satis indicat.
9 Unde est etiam illud Apostoli de seminibus, quod supra commemoravi: Non, inquit, corpus quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicuius caeterorum; Deus autem illi dat corpus, quomodo voluerit.
10 Non dixit, Dedit, aut, disposuit; sed, dat: ut Creatorem intelligas efficaciam sapientiae suae rebus, quae quotidie suis temporibus oriuntur, condendis adhibere.
11 De qua sapientia dictum est, Pertendit a fine usque in finem fortiter: et non dixit, Disposuit; sed, disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1).
12 Multum est autem vel tenuiter sapere quomodo commutabilia et temporalia, non commutabilibus et temporalibus Creatoris motibus, sed aeterna et stabili virtute condantur.
Augustinus HOME