Augustinus, Epistolae, 205, 2, 15.
1 | Quid sibi ergo vult ista distinctio, Et mortui resurgent incorrupti, et nos commutabimur; nisi quia omnes incorrupti resurgent, sed ex his etiam iusti immutabuntur in illam incorruptelam cui omnino nulla possit nocere corruptio? |
2 | Ac per hoc, qui in eam non commutabuntur, incorrupti quidem resurgent integritate membrorum, sed tamen corrumpendi dolore poenarum, cum audierint: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius (Matth. XXV, 41). |
3 | A quo auditu malo iustus non timebit (Psal. CXI, 7). |
4 | De illa vero commutatione iustorum cum dixisset, nos commutabimur; tanquam quaereremus quomodo istud fiat, vel qualis illa commutatio futura sit, adiungit et dicit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 35-53). |
5 | Non, ut opinor, dubitandum est secundum hoc dictum, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia non ibi erit corruptio et mortalitas carnis et sanguinis: secundum has enim qualitates, hoc loco carnem et sanguinem nuncupavit. |