Augustinus, Epistolae, 205, 2, 14.
1 | Denique, tanquam ei diceretur, Quomodo caro erit, et caro non erit? |
2 | caro quippe erit, quoniam Dominus post resurrectionem ait, Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere; caro autem non erit, quoniam caro et sanguis regnum Dei non possidebunt: exponit quid dixerit, adiiciens, Ecce mysterium vobis dico, omnes quidem resurgemus; vel sicut graeci codices habent, omnes quidem dormiemus, non tamen omnes immutabimur. |
3 | Hanc immutationem utrum in deterius, an in melius intelligi voluerit, inferiora demonstrant. |
4 | In atomo, inquit, hoc est, in puncto temporis, quod dividi non potest; in ictu oculi, hoc est in summa celeritate; in novissima tuba, hoc est, in novissimo signo quod dabitur, ut ista compleantur: canet enim tuba, inquit, et mortui resurgent incorrupti, et nos commutabimur. |
5 | Ergo istam commutationem in melius sine dubitatione oportet intelligi, quia omnes et iusti et iniusti resurrecturi sunt: sed, sicut Dominus in Evangelio loquitur, qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero male egerunt, in resurrectionem iudicii (Ioan. V, 29); iudicium appellans poenam sempiternam, sicut alio loco, Qui non credit, inquit, iam iudicatus est (Id. III, 18). |
6 | Proinde illi qui ad iudicium resurrecturi sunt, non commutabuntur in illam incorruptelam quae nec doloris corruptionem pati potest. |
7 | Illa namque fidelium est atque sanctorum: isti vero perpetua corruptione cruciabuntur; quia ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur (Isai LXVI, 24). |