monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Epistolae, 205, 2, 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, Epistolae, 205, 2, 13.

1 Cum igitur de resurrectione corporis Apostolus disputans, doceret nostra corpora futura ex corruptibilibus incorruptibilia, ex contemptibilibus gloriosa, ex infirmis fortia, ex animalibus spiritualia, hoc est, ex mortalibus immortalia, subiecit unde agitur, atque ait: Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt.
2 Et ne quisquam putaret secundum substantiam carnis hoc Apostolum definiisse, aperuit quid diceret, subiungendo: neque corruptio incorruptionem possidebit.
3 Tanquam diceret, Quod dixi, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, ideo dixi, quia corruptio incorruptionem non possidebit Hoc ergo loco nomine carnis et sanguinis, corruptionem mortalitatis intelligi voluit.
Augustinus HOME