monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, Epistolae, 205, 2, 11. <<<     >>> 13.

Augustinus, Epistolae, 205, 2, 12.

1 Proinde sequitur: Sed non prius quod spirituale est, sed quod animale; postea quod spirituale.
2 Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis.
3 Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes.
4 Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de coelo est.
5 Quid est, Qualis terrenus, tales et terreni; nisi, mortales ex mortali?
6 et quid est, Qualis coelestis, tales et coelestes; nisi, immortales per immortalem?
7 Illud per Adam, hoc per Christum.
8 Dominus enim ad hoc terrenus factus est, cum esset coelestis, ut eos qui terreni erant, faceret coelestes; hoc est, ideo ex immortali mortalis factus est, assumendo servi formam, non Domini mutando naturam, ut eos qui mortales erant faceret immortales, impertiendo dominicam gratiam, non servilem iniuriam retinendo.
Augustinus HOME