monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, 205, 2, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, 205, 2, 10.

1 Quamvis nonnulli arbitrentur tunc fieri corpus spirituale, cum iam et ipsum corpus mutatur in spiritum, et quod homo erat ex corpore et spiritu, utrumque ac totum spiritus erit, quasi dixerit Apostolus, Seminatur corpus, surget spiritus.
2 Dixit autem, Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale: proinde, sicut animale corpus non est anima, sed corpus, ita et spirituale corpus non spiritum debemus putare, sed corpus.
3 Quis porro audeat opinari, vel Christi corpus non spirituale resurrexisse; vel si spirituale surrexit, iam non corpus fuisse, sed spiritum: cum hanc opinionem Discipulorum refellat, ubi, cum eum videntes existimarent se spiritum videre, ait, Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere?
4 Iam igitur illa caro spirituale erat corpus, nec tamen spiritus erat, sed corpus, nulla ulterius morte ab anima resolvendum atque separandum: sicut corpus animale, quale animatum est Dei flatu, cum factus est homo in animam vivam, etiam ipsum ex animali spirituale sine mortis interventu fuerat futurum, nisi transgressio praecepti prius commisso peccato infligeret poenam, quam Deus servatae iustitiae daret coronam.
Augustinus HOME