monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 205, 2, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 205, 2, 9.

1 Constat itaque, neque ullo modo dubitandum est, corpus Christi, quod licet corruptionem putredinis in sepulcro non viderit, unde scriptum est, Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10), clavis tamen et lancea perrumpi potuit, nunc omnino in incorruptione consistere; et quod in contumelia passionis mortisque seminatum est, nunc esse in gloria vitae aeternae; et quod ex infirmitate potuit crucifigi, nunc in virtute regnare; et quod erat corpus animale, quoniam ex Adam sumptum est, nunc esse spirituale, quoniam spiritui iam inseparabiliter copulatum est.
2 Cum enim vellet Apostolus de corpore animali adhibere testimonium Scripturarum, illud posuit quod in Genesi legitur: Si est, inquit, corpus animale, est et spirituale; sicut scriptum est, Factus est primus Adam in animam viventem, vel, in animam vivam (I Cor. XV, 44).
3 Recolis certe quemadmodum scriptum sit: Et insufflavit Deus in faciem eius flatum vitae; et factus est homo in animam vivam (Gen. II, 7).
4 Dictum est autem etiam de animalibus: Producat terra animam vivam (Id. I, 24).
5 Intelligitur ergo corpus animale dici simile caeteris animalibus propter mortis dissolutionem et corruptionem, quae quotidie cibo reficitur, et postea, separata animantis compage, dissolvitur.
6 Spirituale autem corpus, quod iam cum spiritu immortale est.
Augustinus HOME