monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 205, 2, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 205, 2, 8.

1 Hinc iam venit ad illud quod communiter habet omnis caro quae ad vitam resurgit aeternam, et dicit: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione; seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spirituale.
2 In his verbis Apostoli, numquid fas est putare melius corpora nostra resurrectura quam Christi; cum de illo sit propositum exemplum, quod fideliter intendere, et per eius gratiam sperare debeamus?
3 Ac per hoc nullo modo potuit corpus Christi cum corruptione resurgere, si nostrum in incorruptione resurrecturum promittitur; nec potuit illud sine gloria, si nostrum resurget in gloria.
4 Quae autem ibi gloria, ubi adhuc corruptio?
5 Nimis itaque absurdum est ut credamus illud corpus et in infirmitate esse seminatum, id est mortificatum, et in infirmitate resurrexisse; cum corpus nostrum seminetur in infirmitate, resurgat in virtute; et dicat idem apostolus de Christo: Etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4).
6 Quis vero tam absurde sapiat, ut credat illud corpus animale seminatum, animale resuscitatum, si nostrum seminatur animale, surget spirituale?
Augustinus HOME