Augustinus, Epistolae, 205, 2, 7.
1 | Iamvero quod adiungit, ad differentiam pertinet resurgentium, propter diversas glorias fidelium atque sanctorum. |
2 | Non omnis, inquit, caro eadem caro: alia quidem hominum, alia autem caro pecorum, alia volucrum, alia piscium. |
3 | Et corpora coelestia, et corpora terrestria; sed alia est coelestium gloria, et alia terrestrium. |
4 | Et alia gloria solis, alia gloria lunae, et alia gloria stellarum. |
5 | Stella enim a stella differt in gloria: sic et resurrectio mortuorum. |
6 | In his omnibus iste sensus est: Si genera carnis cum sint cuncta mortalia, differunt tamen inter se pro diversitatibus animantium; et si corpora cum sint omnia visibilia, differunt tamen pro diversitatibus locorum, unde alia est coelestium gloria, alia terrestrium; et si in locis sublimibus cum sint cuncta coelestia, differunt etiam ipsa claritatibus luminum; non mirum est quod in resurrectione mortuorum distabit gloria meritorum. |