monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 205, 2, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 205, 2, 6.

1 Proinde ipsam apostolicam sententiam desuper inspice, totamque considera.
2 Cum resurrectionem mortuorum persuadere vellet eis qui dicebant quod resurrectio mortuorum non est, Christi resurrectione praemissa in exemplum, inter caetera quae ibi disseruit, intulit sibi quaestionem atque ait: Sed dicet aliquis, Quomodo resurgent mortui?
3 quo autem corpore venient?
4 id est, quali corpore?
5 Deinde adhibens documenta seminum: Stulte, inquit, tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicuius caeterorum; Deus autem illi dat corpus quomodo voluerit, et unicuique seminum proprium corpus.
6 Secundum hoc ergo dixerat, non corpus quod futurum est seminas.
7 Neque enim non triticum erit ex tritico; sed quia nemo seminat herbam, vel stipulam, et multiplicia in palea tegumenta granorum, cum quibus tamen semina exsurgunt, ideo ait, sed nudum granum: hinc voleus ostendere quia si Deus potest addere quod non erat in nudo semine, multo magis potest reparare quod erat in hominis corpore.
Augustinus HOME