Augustinus, Epistolae, 205, 2, 5.
1 | Quod ergo legitur apud Apostolum, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50), solvitur quidem quaestio etiam isto modo quem tu commemorasti, ut carnis et sanguinis nomine opera carnis et sanguinis intelligantur: verum, quia non de operibus, sed de modo resurrectionis loquebatur Apostolus, et eam quaestionem disputando versabat, melius eo loco intelligitur caro et sanguis pro corruptione carnis et sanguinis posita. |
2 | Si enim nomen carnis significat operationem, cur non significet etiam corruptionem, sicut dictum est, Omnis caro fenum? |
3 | Nam et hic ipsa corruptibilitas significata est: sequitur enim, et omnis honor carnis ut flos feni; fenum aruit, flos decidit (Isai. XL, 6, 7). |
4 | Numquidnam hoc etiam illi carni competit, de qua dictum est: Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere? |
5 | Nam quomodo arescat aut decidat, cum scriptum sit quod Christus surgens a mortuis, iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9) ? |