monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 205, 1, 3. <<<    

Augustinus, Epistolae, 205, 1, 4.

1 Ex consuetudine rerum expertarum, inexperta opera divina, infirmitas metitur humana, et acutule se garrire arbitratur, cum dicit: Si caro est, et sanguis est; si sanguis, et caeteri humores; si caeteri humores, ergo et corruptio.
2 Eo modo diceret: Si flamma est, et ardet; si ardet, et urit; si urit, ergo virorum trium in fornacem ignis ab impio rege missorum corpora incendit.
3 Si autem hoc in tribus viris miraculum (Dan. III) factum esse non dubitat quisquis de divinis operibus recte sapit; cur non credatur qui fecit illa corpora non posse igne corrumpi, fecisse illud corpus nec posse corrumpi igne, nec fame, nec morbo, nec senio, nec ulla vi alia qua solet humana corpora labefactare corruptio?
4 Quod si quisquam dicit, non carni trium illorum virorum additam contra ignem incorruptionem, sed ipsi igni detractam corrumpendi facultatem; quid veremur ne carnem facere nequiverit non posse corrumpi, qui fecit ignem non posse corrumpere?
5 Nam si illud non de carnis, sed de ignis mutatione intelligitur, multo est mirabilius: simul enim et hominum corpora non urebat ne posset nocere, et ligna fornacis urebat ut posset ardere.
6 Sed qui etiam ista non credunt, nimium de divina potestate diffidunt, nec cum eis vel ad eos nunc sermo nobis est: qui autem ista credunt, ex his etiam illa utcumque coniiciant quae fideliter quaerunt.
7 Valet igitur divina potentia de ista visibili atque tractabili natura corporum, quibusdam manentibus, auferre quas voluerit qualitates: ac per hoc valet etiam membra mortalia, formae lineamentis manentibus, corruptione vero mortalitatis emortua, stabili vigore firmare; ut absit labes, adsit effigies; adsit motio, absit fatigatio; adsit vescendi potestas, absit esuriendi necessitas.
Augustinus HOME