Augustinus, Epistolae, 205, 1, 3.
1 | Nisi forte de sanguine requirendum est, quia cum dixisset, Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, non addidit, sanguinem. |
2 | Non ergo et nos addamus inquirere quod ille non addidit dicere: et de compendio, si placet, finita sit quaestio. |
3 | Fortassis enim, accepta occasione sanguinis, urgebit nos molestior perscrutator, et dicet: Si sanguis, cur non et pituita, cur non et fel flavum et fel nigrum, quibus quatuor humoribus naturam carnis temperari etiam medicinae disciplina testatur? |
4 | Sed quodlibet quisque addat, corruptionem addere caveat, ne suae fidei sanitatem castitatemque corrumpat. |