monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 205, 1, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 205, 1, 2.

1 Quaeris utrum nunc corpus Domini ossa et sanguinem habeat, aut reliqua carnis lineamenta.
2 Quid si adderes, utrum etiam vestimenta?
3 Nonne augeretur quaestio?
4 Qua causa, nisi quia ea quae in usu vitae huius nostrae corruptibilia novimus, sine corruptione cogitare vix possumus, cum divinorum miraculorum quaedam documenta iam data sint, ex quibus liceat coniectare maiora?
5 Nam si vestis Israelitarum per tot annos in eremo sine tritura esse potuit, si morticina pellis calceamentorum tamdiu sine labe duravit, potest ubique Deus quorumlibet corporum, per quantum voluerit tempus, incorruptam protendere qualitatem.
6 Ego proinde Domini corpus ita in coelo esse credo, ut erat in terra, quando ascendit in coelum.
7 Dixerat autem Discipulis, ut in Evangelio legimus, de sua resurrectione dubitantibus, et illud quod videbant, non corpus, sed spiritum esse putantibus: Videte manus meas et pedes; palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39).
8 Sicut eorum, cum esset in terra, contrectatus est manibus, sic eorum est, cum iret in coelum, deductus aspectibus.
9 Ibi vox angelica sonuit: Sic veniet, quemadmodum eum vidistis euntem in coelum (Act. I, 11).
10 Fides adsit, et nulla quaestio remanebit.
Augustinus HOME