Augustinus, Epistolae, 205, 1, 1.
1 | Quantum ad oculos attinet corporales, quosdam videmus, nec novimus; quorum a nobis studia vitaque nesciuntur: quosdam novimus, nec videmus; quorum nobis charitas et affectus innotuit, in quibus et te annumeramus; et ideo te magis videre desideramus, ut in iis sis quos et videmus et novimus. |
2 | Nam illi qui ignoti nostris oculis ingeruntur, non solum desiderabiles non sunt, sed vix tolerabiles sunt, nisi aliquibus signis pulchritudo in his hominis interioris appareat. |
3 | Quorum autem, sicut tuus, nobis prius animus intelligendo, quam videndo corpus apparuit, iam quidem novimus eos; sed ideo etiam videre desideramus, ut per illud quod conspicitur oculis, multo iucundius et familiarius eo quem iam novimus, amico interiore perfruamur. |
4 | Verum et hoc de te nobis Deus fortasse donabit, quietioribus et tranquillioribus, sicut optamus, rebus humanis, ut id honestae charitatis sit potius quam molestae necessitatis. |
5 | Nunc ad ea respondeam, sicut Domino adiuvante potuero, quae praeter epistolam in alia chartula a me quaerenda misisti. |