monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 204, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 204, 8.

1 Scriptum est quod voluerit nobiliter et viriliter mori; sed numquid ideo sapienter?
2 Nobiliter scilicet, ne libertatem sui generis captivus amitteret: viriliter autem, quod tantas vires animi haberet, quibus idoneus esset ut se ipse perimeret; quod gladio cum implere non posset, de muro se praecipitem dedit, et sic adhuc vivus abruptam cucurrit ad petram, atque ibi iam exsanguis intestina sua produxit, quae utraque manu dissipata spargebat in populum, ac deinde postea defessus occubuit (II Machab. XIV, 37-46).
3 Magna haec sunt, nec tamen bona: non enim bonum est omne quod magnum est; quoniam sunt magna etiam mala. Deus dixit: Innocentem et iustum ne occidas (Exod. XXIII, 7).
4 Si ergo iste innocens et iustus non fuit, cur proponitur imitandus?
5 Si autem innocens et iustus fuit, quare interfector innocentis et iusti, id est ipsius Razii, insuper putatur esse laudandus?
Augustinus HOME